라틴어 문장 검색

quare attendo te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic sermo est, nomina inponis, memoriae mando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:7)
de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:5)
habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 42:5)
mihi quidem Antiochum, quem audis, satis belle videris attendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:10)
cuius oratio attende, quaeso, Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse sententiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter audieris, maxime probatam existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:10)
ut etiam contendant et elaborent, si efficere possint, ut aut non appareat corporis vitium aut quam minimum appareat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 63:4)
quare attende, quaeso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 104:6)
contra hoc attende me nihil dicere, , si ista mala sunt, in quae potest incidere sapiens, sapientem esse non esse ad beate vivendum satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 108:3)
elaboravit de dialecticis 123 29 quid senserit debona fama 111 12. - 115 34 132 2 200 7 contra Aristonemdisputavit 151 3 sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)103)
Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc argumenti, attende quo serpat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:4)
Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo in homine sed etiam in arbore quicquid supervacuaneum sit aut usum non habeat obstare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:1)
Ad usum autem orationis incredibile est, nisi diligenter attenderis, quanta opera machinata natura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:1)
Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 4:3)
Ad quas igitur res aptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:5)
Fit autem interdum, ut non nulli omissa imitatione maiorum suum quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris orti maioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION