라틴어 문장 검색

Invenio apud quosdam auctores pavore belli seu fastidio utriusque principis, quorum flagitia ac dedecus apertiore in dies fama noscebantur, dubitasse exercitus num posito certamine vel ipsi in medium consultarent, vel senatui permitterent legere imperatorem, atque eo duces Othonianos spatium ac moras suasisse, praecipua spe Paulini, quod vetustissimus consularium et militia clarus gloriam nomenque Britannicis expeditionibus meruisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장1)
Origo illi e municipio Ferentio, pater consularis, avus praetorius;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장1)
additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장6)
Interim Vitellius victoriae suae nescius ut ad integrum bellum reliquas Germanici exercitus viris trahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장1)
neque arduum fuit, magna per provincias Germanici exercitus fama;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장7)
mox universum exercitum occurrere infanti filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens Germanicum appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장9)
simul ceterae legiones contactu et adversus Germanicos milites invidia bellum meditabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장2)
dixisse quin etiam ad primas filii sui epistulas ferebatur, non Germanicum a se sed Vitellium genitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장6)
aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quondam ducis sui flagitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장16)
Versabatur ante oculos Germanici exercitus robur, notum viro militari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장1)
tuae domui triumphale nomen, duo iuvenes, capax iam imperii alter et primis militiae annis apud Germanicos quoque exercitus clarus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장4)
iuncti inde Moesici ac Pannonici exercitus Dalmaticum militem traxere, quamquam consularibus legatis nihil turbantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장6)
neque ex Hispaniis properabatur, nullo tum ibi consulari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장3)
longe alia proficiscentis ex urbe Germanici exercitus species:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장3)
quibus opperiri auxilia et trahere bellum videbatur, Germanicarum legionum vim famamque extollebant, et advenisse mox cum Vitellio Britannici exercitus robora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION