라틴어 문장 검색

Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum, uoluntariae paupertatis, et ceterarum uirtutum merita, in tantum erat timori Domini subditus, in tantum nouissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, ut, sicut mihi frater quidam de his, qui me in scripturis erudiebant, et erat in monasterio ac magisterio illius educatus, uocabulo Trumberct, referre solebat, si forte legente eo uel aliud quid agente, repente flatus uenti maior adsurgeret, continuo misericordiam Domini inuocaret, et eam generi humano propitiari rogaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:21)
Nec distulit, quin continuo, quod mente conceperat, expleret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:6)
Quarum celebratione factum est, quod dixi, ut nullus eum posset uincire, quin continuo solueretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].17)
Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:11)
Sed ne putaremus easdem VII dies a XIIIIa usque ad XXam esse computandas, continuo subiecit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:19)
equitatu immisso mediam turbaverat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus firmaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 333:1)
iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi vacuam noctem operi dedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 306:1)
cedunt primo incerti fortunae suae et hostem introrsum in media castra accipiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 467:1)
devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 356:1)
Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus, continuo Amphitruo delegit viros primorum principes;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 136)
Mercurium iussi me continuo consequi, si quid vellem imperare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 18)
ibi continuo contonat sonitu maxumo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 169)
modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 324)
nam si ille argentum prius hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2162)
si quem alium aspexit, caeca continuo siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 128)

SEARCH

MENU NAVIGATION