라틴어 문장 검색

In senatum venit, mandata exposuit, sententiam ne diceret recusavit, quam diu iure iurando hostium teneretur, non esse se senatorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:4)
Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet, convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque, qui in eis floruerint quamque multi sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 8:2)
Neque vero, si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:1)
Quo quidem ipso in loco multa a Crasso divinitus dicta ferebantur, cum sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 4:2)
Nemo apud populum fortior, nemo melior senator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 135:6)
Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:4)
sed, si meministi, omnes erant iidem tum de plebe, tum senatores vicissitudinesque habebant, quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus senatorio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 71:7)
in agris erant tum senatores, id est senes - si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum, cuius dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:5)
Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quod hi suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 6:1)
non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:3)
nam ne absens censeare curabo edicendum et proponendum locis omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 16:2)
adhibentur omnes pontifices qui erant senatores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 8:1)
Servilius edixit ut adesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 18:3)
fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 12:4)
si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION