라틴어 문장 검색

Parvam illam ducebam proditionem in comparatione huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum plangebam, cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum com /f.11vb/ pulerant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 3:7)
Et sedens unus a dextris, et alius a sinistris ejus, rogabant animam ejus ut egrederetur, et non exibat quasi nolens relinquere corpus suum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:5)
Assume jam animam istam ut exeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:7)
De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II, 3).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:28)
precamur ut pro nobis communem Deum depreceris, quem in salutem mundi olim venisse cognovimus, et in universam terram exiit sonus ejus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:3)
Sicut enim Aegyptus non tantum idola habebat quae populus Israel detestaretur, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem quae ipse populus exiens de Aegypto sibi potius tanquam ad usum meliorem clanculo vindicavit praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter accommodantibus ea quibus non bene utebantur (Exod.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:17)
Dederunt aurum, et argentum, et vestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes, quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:21)
Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant (I Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:12)
Nos, inquit, sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11.).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:19)
Quo itaque modo Deus a seipso ad creaturas exire dicitur per benignitatis affectum sive effectum, cum hoc ipsum quod benignus est, aut benigne aliquid ex charitate agit, secundum affectum vel effectum quem in creaturis habeat, dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:1)
Accipite Spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet, et ipsa est virtus quae de illo exibat et sanabat omnes, sicut legitur in Evangelio (Luc. VI, 19).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:40)
Quorum animis superna inspiravit benignitas, postquam audierunt illius verba utilia qui tantae visionis, ut dictum est, particeps astiterat, ut collecta plurimorum multitudine quaqua versum per invia silvarum experirentur, si ad id loci devenire contingeret quo viri sancti caput iaceret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:5)
postea vero quotiens de ipsa cogitat, totiens eius magis ardescit amore, quousque ad cogitationem devenerit pleniorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:18)
Postquam vero ad hanc cogitationem plenariam devenerit, sua frena nescit continere amor, sed statim procedit ad actum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:20)
Videmus enim ipsos mortem contemnere nullasque timere minas, divitias spargere et ad multas devenire inopias.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION