라틴어 문장 검색

Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:5)
nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 10:3)
" Ex istis, quae terribilia videntur, nihil est invictum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 12:2)
Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:1)
Ecce alia clades, fulmine irati Iovis armata Pallas quicquid haut hasta minax, haut aegide, haut furore Gorgoneo potest, at igne patrio temptat, et caelo novae spirant procellae, solus invictus malis luctatur Aiax.
(세네카, 아가멤논 10:53)
"quousque inuicte?"
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 18:11)
diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 7:4)
Herculem, quia vis eius invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura ;
(세네카, 행복론, Liber IV 33:3)
Cum invictos esse Lacedaemonii cives suos magno aestimarent, ab iis certaminibus removerunt, in quibus victorem facit non iudex nec per se ipse exitus, sed vox cedentis et tradere iubentis.
(세네카, 행복론, Liber V 13:5)
Hoc, quod illi in suis civibus custodiunt, virtus ac bona voluntas omnibus praestat, ne umquam vincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus invictus est.
(세네카, 행복론, Liber V 14:1)
neque enim minus fortis sum, si cum invulnerabili me hoste committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam incidit inviolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis solidusque et invictae adversus dura naturae dividendus est.
(세네카, 행복론, Liber V 22:2)
Adversus utrumque statum invictum animum tenet exploratae iam firmitatis ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:3)
In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:1)
Hos enim Stoici nostri sapientes pronuntiaverunt, invictos laboribus et contemptores voluptatis et victores omnium terrorum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 6:4)
At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION