라틴어 문장 검색

De risu quinque sunt, quae quaerantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:2)
tertium, sitne oratoris risum velle movere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:5)
Atque illud primum, quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos, vultum occupet, viderit Democritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:8)
Est autem, ut ad illud tertium veniam, est plane oratoris movere risum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:3)
dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo - quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 3:2)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
omnis est risus in iudicem conversus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:9)
Risum quaesivit, qui est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:3)
Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum maxime moveant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:1)
maxime autem homines delectari, si quando risus coniuncte re verboque moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:3)
Qua re primum genus hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:5)
sed non saepe magnum risum movent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:2)
sed risum movent alia maiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:3)
sed admirationem magis quam risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus ridiculi, quae genera percurram equidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:6)
hic nobismet ipsis noster error risum movet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION