라틴어 문장 검색

TRANSLATO ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo frater eius Osuiu, iuuenis XXX circiter annorum, et per annos XXVIII laboriosissime tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea, quae fratrem eius occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, nec non et a fratruo, id est fratris sui, qui ante eum regnauit, filio Oidilualdo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV.3)
Haec ideo nostrae historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:12)
et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis esset ille Uilfridus episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:11)
operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 223:1)
Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, ad Alpes venit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis reppulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXI Periocha5)
oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 7:3)
Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 117)
historiae per se tenent lectores;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말5)
lector, utrique fave, Lector, opes nostrae:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, II4)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
'extremum laborem' non quod mihi laboriosum est - nam scribere apud poetas ludus est, ut "et ipsum ludere quae vellem" - , sed rem tibi laboriosam, scilicet ut nympha, virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 112)
nam, cum Brutus in accusatione . Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION