라틴어 문장 검색

quibus ibi ad praesentiam venire iussis non solum vitam et membra concessit, verum etiam possessiones iudicio legis in fiscum redactas magna liberalitate restituit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 272:3)
Cui hiems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis vel eo amplius diebus plaustra huc atque illuc commeantia velut pontibus iuncta sustinerent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:2)
Qui licet in quibusdam causis culpabilis appareret, tamen propter merita parentum suorum non solum inpunitus, verum muneribus donatus ad regnum redire permissus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 293:2)
Hiemps aspera valdeque prolixa facta est, quae non solum caetera animalia, verum etiam homines quosdam inmanitate frigoris extinxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 297:1)
Post exactam hiemem in ipso sancto quadragesimali ieiunio paucis ante sanctum pascha diebus Aquisgrani terrae motus noctu factus ventusque tam vehemens coortus, ut non solum humiliores domos, verum etiam ipsam sanctae Dei genitricis basilicam, quam capellam vocant, tegulis plumbeis tectam non modica denudaret parte.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 335:2)
Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:4)
Atque, quod omnibus audientibus et videntibus nimium dolendum est, aecclesiam sancti Victoris mirifico opere constructam incenderunt igni, omnia quae intus aut foris sanctuarii repperierunt rapuerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:3)
Eo anno pagani reliquias Fresiae nimium vastaverunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:5)
"hic, qui meis amoribus subterhabitis non solum me diffamat probris, verum etiam fugam instruit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:8)
huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:4)
sed quod solum poteram tacitus licet serae vindictae gratulabar.
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:3)
Ad hoc uxoris dilectae nimium mentitis lamentationibus ad extremum subolis impellebatur odium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:9)
ergo quod solum potest sine piaculo ad profanorum intellegentias enuntiari, referam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:15)
"Ergo quod solum potest, religiosus quidem sed pauper alioquin, efficere curabo:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:9)
quae omnia contraria seniori suo et omni populo ita peregit, ut non solum suum proprium odium mereretur, ut a reginali solio proiceretur, sed etiam omnibus suis subsequutricibus eandem pestiferam tabem post se submitteret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION