라틴어 문장 검색

Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 34:2)
quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat,atque ita mixta paleis succretispecori praebetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:2)
Nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora neque aves haberi possint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 5:2)
ac 7 neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulae 8 et atterunt scinduntque radices herbarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 1:3)
Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:1)
Altero tamen anno minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio loci patietur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:3)
Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur,1 permixtis paleis cum amurca, quae salem non accepit, et rigetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:1)
Tum aequata paviculis vel molarilapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:3)
At ubi paleis immixta sunt frumenta, vento separantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 5:1)
sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:4)
qua cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare institueris, fastidium bubus afferes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 3:2)
Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:1)
Quod si nullum ramulum arbor idoneum habuerit, sat erit novem pedes a terra relinqui, et superiorem partem detruncari, ut novae virgae, quas emiserit,ab iniuria pecoris tutae sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 13:2)
atque ab iniuria pecoris caveis emuniri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:3)
Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4 fermentari sinito;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION