라틴어 문장 검색

Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius quam solebat, propter auctam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:6)
unde tantae moles subvertuntur, tanta pondera emittuntur, quanta in cuniculis majoribus et bombardis videmus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:2)
adeo ut veluti plumbum et pondera intellectui addant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:8)
Atque haec confectio et multiplicatio spiritus deducitur ad sensum per diminutionem ponderis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:2)
Coacervatio autem materiae et rationes ejus deducuntur ad sensibile per pondus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:1)
Pondus enim respondet copiae materiae, quoad partes rei tangibilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:2)
spiritus autem, et ejus quantum ex materia, non venit in computationem per pondus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:3)
levat enim pondus potius quam gravat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:4)
in qua pondera et spatia singulorum metallorum, lapidum praecipuorum, lignorum, liquorum, oleorum, et plurimorum aliorum corporum tam naturalium quam artificialium, excepimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:6)
Deinde pondus aquae cum phiala ipsa exacte notavimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:7)
Tum vero vesicam ipsam sustulimus, et rursus pondus excepimus spiritus vini qui remanebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:18)
Cujus causa pro certo illa est, quod motus dilatationis pulveris, qui impellit, multis partibus sit pernicior, quam motus gravitatis per quem fieri possit aliqua resistentia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:3)
ut in principiis nullitas quaedam sit resistentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:5)
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)
ita ut nullum incendium, nullum pondus aut depressio, nulla violentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis possit redigere aliquam vel minimam portionem materiae in nihilum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION