라틴어 문장 검색

ausus etiam est in Illyrico milites quosdam, quod motu Camilli ex paenitentia praepositos suos quasi defectionis aduersus Claudium auctores occiderant, capite punire et quidem ante principia se coram, quamuis ob id ipsum promotos in ampliorem gradum a Claudio sciret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 2:3)
Pisonem inimicum et interfectorem eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 3:2)
Sera deinde paenitentia subiit regem, аc vera dixisse confessus sepeliri eum iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 17:2)
Atque ille non fortunae solum eorum, sed etiam paenitentiae miseritus terna milia denariorum singulis dari iussit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 21:1)
paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 10:2)
Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari, lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 16:1)
"At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 7:6)
vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, liberioremque paenitentiam solitudo eliciebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 4:2)
Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quam quam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret et per se potissimum profiteretur indicium:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 27:1)
Quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 7:1)
Graviter mortem eius tulit rex existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 29:1)
Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:8)
Nec velle nec nolle quicquam diu poterant, paenitebatque modo consilii, modo paenitentiae ipsius.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 14:2)
Tali primum parente generati nigri sumus et post paenitentiam necdum culmine virtutis ascenso dicimus:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:19)
Nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes vitia peccatorum ad paenitentiam cohortabantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION