라틴어 문장 검색

tam finita scilicet est natura, aut saltem illa pars ejus cujus usus ad nos maxime pertinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:10)
Instrumenta autem hujus motus, non sola certe, sed potentissima, aut saltem frequentissima, sunt calor et frigus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:6)
Nam ut in corporibus duris (veluti chalybis, vitri) reluctatio contra discontinuationem est maxime robusta et valida, ita etiam in liquoribus, ubi cessare aut languere saltem videtur motus ejusmodi, tamen non prorsus reperitur privatio ejus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:6)
Nempe per hunc motum corpora similaria vertunt corpora alia affinia, aut saltem bene disposita et praeparata, in substantiam et naturam suam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:4)
itaque etiam momento, aut saltem exiguo tempore, transigitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:13)
aut saltem nonnullorum ex illis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:9)
Probabile enim, aut saltem dignum probatione est, haec fieri potuisse et posse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:25)
Praecipue vero tentanda est inquisitio et inventio effectuum et opificiorum caloris accedentis et recedentis graduatim, et ordinatim, et periodice, et per debita spatia et moras.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:1)
Metus vero eius, ut est naturae debitum, res est infirma et inanis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:5)
Cum religio sit praecipuum humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et charitatis vinculis astringatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:2)
Promotio enim eorum videtur ex debito.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:3)
Debiti autem solutioni nemo invidet, sed largitioni supra meritum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:4)
Etenim nihil aliud videtur quam debitum maioribus suis repensum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 10:3)
Iam vero, ut de publica invidia loquamur, ea saltem aliquid in se habet boni, ubi in privata invidia nihil prorsus inest boni.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 14:2)
Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION