라틴어 문장 검색

Iuppiter Idaei risit mendacia busti, Dum videt Augusti Flavia templa poli, Atque inter mensas largo iam nectare fusus, Pocula cum Marti traderet ipse suo, Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem, Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIV1)
Quid busti cineres tui lacessis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XC2)
Incideris quotiens in basia fellatorum, In solium puta te mergere, Flacce, caput.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCV1)
Iugera mercatus prope busta latentis agelli Et male compactae culmina fulta casae, Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXII1)
sane apparatus mortuorum 'funus' dici solet, exstructio lignorum 'rogus', subiectio ignis 'pyra', crematio cadaveris 'bustum', locus 'ustrina', operis exstructio 'sepulcrum', inscriptum nomen memoriaque 'monumentum'. quo summo in quo summo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 225)
si autem de busto sudem ad tectum detulerit, incendium aedibus portendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4625)
ipsius a solio regis atqui Cerberus statim post flumina est, ut Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3961)
nam illic quasi est aditus inferorum, solium autem Plutonis interius est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3962)
aut solium pro imperio accipiendum est, ut alibi arces pro imperio posuit, ut inbellem avertis Romanis arcibus Indum, cum Indi usque ad primos venerint fines, non usque ad arces.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3964)
ipse etiam Vergilius praefatus divos solio rex infit ab alto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2593)
torum autem herbarum super solium fuisse intellegamus, ne sit sedili contrarium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1783)
quod postquam crudele visum est, placuit gladiatores ante sepulchra dimicare, qui a bustis bustuarii appellati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5193)
'bustum' vero iam exustum vocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1853)
quem ordinem servat poeta, dicens 'constituere pyras', item 'subiectisque ignibus atris ter circum accensos decurrere rogos', item postea 'semustaque servant busta'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1854)
alii dicunt, ubi homo combustus est, nisi ibidem humatus fuerit, non esse ibi bustum, sed ustrinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2012)

SEARCH

MENU NAVIGATION