라틴어 문장 검색

cupit hic gazis implere famem, nec tamen omnis plaga gemmiferi sufficit Histri nec tota sitim Lydia vincit nec quae Zephyro subdita tellus stupet aurato flumine clarum radiare Tagum;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:15)
abrupta cautes scindat et partem mei ferat omne saxum, pendeant lacerae manus totumque rubeat asperi montis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:23)
ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 15:1)
Illa regat cunctos, illi sint omnia curae, At iuvet in tota me nihil esse domo.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 515)
ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 7:1)
non quod ego volgari facinus per omnes velim - equidem, si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 411:1)
nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnes partes conspectum, et umor toto fere gravi armatu nihil gladios aut pila hebetabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 467:2)
& propterea summa omnium rectangulorum in circulo toto ad summam totidem maximorum, ut area circuli totius ad rectangulum sub circumferentia tota & radio;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 11:9)
Sunt igitur laminarum omnium vires in corpus P exercitae, ut areae omnes DNnd, hoc est Sphaerae vis tota ut area tota ABNA. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 70:10)
toto genitor quae plurima caelo 'toto caelo', id est ab omni parte caeli:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4271)
cum autem eius familiaris omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 3:4)
Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 34:1)
ex demonstratione superioris Propositionis, tempora quibus arcus quivis similes PQ & pq describuntur, sunt in dimidiata ratione distantiarum CP & SP vel sp, hoc est, in dimidiata ratione corporis S ad summam corporum S + P. Et componendo, summae temporum quibus arcus omnes similes PQ & pq describuntur, hoc est tempora tota quibus figurae totae similes describuntur, sunt in eadem dimidiata ratione. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 16:2)
omnis enim totum per corpus materiai copia conciri debet, concita per artus omnis ut studium mentis conixa sequatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:16)
quae gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit tradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 112:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION