라틴어 문장 검색

Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo quodam collocatis "Habetis," inquit, "milites, quam petistis facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 8장3)
Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 17장4)
Ubi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem praesidi aut salutis aliquam offerebat, consederat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 34장2)
Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent milites.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장1)
Ac reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장2)
Cum repente instructas velut in acie certo gradu legiones accedere Galli viderent, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia perlata, sive certaminis periculo sive subito adventu sive exspectatione nostri consili copias instruunt pro castris nec loco superiore decedunt. Caesar, etsi dimicare optaverat, tamen admiratus tantam multitudinem hostium valle intermissa magis in altitudinem depressa quam late patente castra castris hostium confert.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 10장1)
Ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, quae transeundi difficultas celeritatem insequendi tardare posset, atque id iugum quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri valle a castris eorum intercisum animum adverteret, pontibus palude constrata legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus muniebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 15장4)
Flumen infimam vallem dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo positum erat praeruptum undique oppidum Uxellodunum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장2)
"Dive parens, seu te complectitur axis Olympi, seu premis Elysias animarum praemia valles, en promissa tibi Stilicho iam vota peregit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:191)
non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris, non per Caucasias accito turbine valles est opus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:97)
confusi passim per opaca vagantur lustra, per ignotas angusto tramite valles.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:245)
quid referam morbive luem tumulosve repletos stragibus et crebras corrupto sidere mortes?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:29)
hunc ubi temptatis frustra mactare nequivit insidiis, patrias in pignora contulit iras et, quos ipse sinu parvos gestaverat, una occidit iuvenes inhumataque corpora vulgo dispulit et tumulo cognatas arcuit umbras naturamque simul fratremque hominemque cruentus exuit et tenuem caesis invidit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:266)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
turbidus impulsu venti cum spargitur aër glaucaque fumiferae terga serenat aquae, tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi, tunc veteres hastae, regia dona, micant (quas inter, nigrae tenebris obscurus harenae, discolor abruptum flumen hiatus agit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus18)

SEARCH

MENU NAVIGATION