라틴어 문장 검색

mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia lassat aquis, cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 718)
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 914)
"vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur, quam prius a miti Caesare munus habet, te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre barbariae tutas exhibuisse vias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 514)
quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum iam modus et sacrae mitior ira domus, te quoque idem liquido possum iurare precari, o mihi non dubia cognite Brute nota.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 613)
lenem te miseris genuit natura, nec ulli mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 616)
hic ego praesentes inter numerarer amicos, mitia ius urbis si modo fata darent, quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas, tunc oculis etiam percipienda foret, non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 912)
auguror his igitur flecti tua numina, nec tu inmerito nomen mite Parentis habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 955)
molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae, tam mites Graios indicat esse viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1423)
da veniam vitio, mitis amice, meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1514)
"praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권62)
exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes, hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris, te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권234)
frondibus Actiacis comptos redimita capillos, Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권397)
dis generis date tura boni (Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die) et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권396)
hinc etiam veteres miti memorantur honores ad spatium belli, perfide Poene, tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권78)
mite caput, pater, huc placataque cornua vertas et des ingenio vela secunda meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권509)

SEARCH

MENU NAVIGATION