라틴어 문장 검색

opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 95:1)
nec tantundem noxae admissum erat, et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 315:2)
voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 318:2)
neque erat navali pugna similis, quippe ubi nihil voluntarium, nihil artis aut consilii esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 454:4)
Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret tenuit et, quia inpensae negaverat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 698:1)
marsi Paeligni Marrucinique multi voluntarii nomina in classem dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 704:2)
profectus in Siciliam est triginta navibus longis, voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 708:1)
Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit centuriavitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 2:1)
Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset, voluntarios quos posset duceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 78:1)
tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 144:1)
Philippus, magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis Corinthum atque in Atticam terram rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 285:1)
duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 27:1)
ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 167:1)
in auro vero, in quo praeter manupretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 92:2)
haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 416:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION