라틴어 문장 검색

audiens autem quisquis ille est sonum bucinae, non se observaverit, veneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit;
그런데 어떤 사람이 나팔 소리를 듣고도 경고를 받아들이지 않아서, 칼이 쳐들어와 그를 잡아간다면, 그가 죽은 책임은 자신에게 있다. (불가타 성경, 에제키엘서, 33장4)
sonum bucinae audivit et non se observavit, sanguis eius in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvavit.
나팔 소리를 듣고도 경고를 받아들이지 않았으므로, 그가 죽은 책임이 자신에게 있는 것이다. 경고를 받아들였다면 그는 목숨을 구할 수 있었을 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 33장5)
Quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit; veneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram.
그러나 칼이 쳐들어오는 것을 보고도 파수꾼이 나팔을 불지 않아, 백성이 경고를 받지 못하였는데 칼이 쳐들어와서 그들 가운데 어떤 사람을 잡아간다면, 그는 자기 죄 때문에 잡혀가는 것이지만, 그가 죽은 책임은 내가 파수꾼에게 묻겠다.’ (불가타 성경, 에제키엘서, 33장6)
Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis.
사제 일곱 명이 저마다 숫양 뿔 나팔을 하나씩 들고 궤 앞에 서라. 이렛날에는 사제들이 뿔 나팔을 부는 가운데 저 성읍을 일곱 번 돌아라. (불가타 성경, 여호수아기, 6장4)
et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus.
숫양 뿔 나팔을 하나씩 든 사제 일곱 명이 주님의 궤 앞에 서서 가며 줄곧 나팔을 불었다. 그리고 무장을 갖춘 이들이 그들 앞에 서서 걸어가고 후위대가 주님의 궤 뒤를 따라가는데, 뿔 나팔 소리는 계속 울려 퍼졌다. (불가타 성경, 여호수아기, 6장13)
Sed si quis sine fide venturi eos salvari posse contradicat, quomodo id comprobare poterit, quod in eum scilicet non crediderint, quem etiam per gentilem feminam, id est Sibyllam multo fere apertius quam per omnes prophetas vaticinatum viderint?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:6)
Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:3)
Eo, inquit, tempore nonnulli sibyllam Erithream vaticinatam ferunt, quam quidam magis credunt esse Cumanam, et sunt ejus XXVIII versus, qui (sicut eos quidam Latinis versibus est interpretatus) hoc continent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:11)
Infert etiam Lactantius quaedam de Christo vaticinia sibyllae:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:3)
) Quae apertissimam de Incarnatione Filii Dei continent prophetiam, ipso fortassis poeta ignorante, quae in Sibylla vel in eo Spiritus sanctus loqueretur, sicut de Caipha contigit, dicente, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:16)
nec Sibyllae vel Virgilii vaticinia spiritualis doctor Augustinus sanctorum prophetiis inserere timuit, attendens illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:6)
Non aeque exultat flagranti corde Sibylla, Hospite cum tumet incluso, et praecordia sentit
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:5)
Inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia, ea re ut damnatorum petita bona suis accorporarent, essetque materia per vicinitates eorum late grassandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 11:1)
Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere, torrente vi magna flammarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 11:3)
Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinarum, partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius, elatis clamoribus ferebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION