라틴어 문장 검색

mollis vox aut muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:5)
sic noster haerens sermo lingua debili balbutit et modis laborat absonis, sed si superno rore respergas iecur et spiritali lacte pectus inriges, vox inpeditos rauca laxabit sonos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.14)
si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites peditesque cachinnum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:11)
nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 215:1)
quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiiciendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 198:2)
hinc agger sonat, hinc Arar resultat, hinc sese pedes atque eques reflectit stridentum et moderator essedorum, curvorum hinc chorus helciariorum responsantibus alleluia ripis ad Christum levat amnicum celeuma.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:9)
hic tuas laudes modificato celeumate simul inter transtra remiges, gubernatores inter aplustria canent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:2)
haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 166:1)
nec absoni a voce motus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION