라틴어 문장 검색

sed enim infremit inque tyranni oculos sputa iacit, simulacra dehinc dissipat inpositamque molam turibulis pede prosubigit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.36)
sic noster haerens sermo lingua debili balbutit et modis laborat absonis, sed si superno rore respergas iecur et spiritali lacte pectus inriges, vox inpeditos rauca laxabit sonos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.14)
Ac velut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosve palus Laurentia, silva pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:6)
si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites peditesque cachinnum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:11)
nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 215:1)
quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiiciendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 198:2)
arma vident magnoque putant donata parenti, at ferus Aeacides, radiantem ut comminus orbem, caelatum pugnas - saevis et forte rubebat bellorum maculis - adclinem conspicit hastae, infremuit torsitque genas, et fronte relicta surrexere comae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:77)
haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 166:1)
nec absoni a voce motus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION