라틴어 문장 검색

obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed etiam a significatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 138:3)
nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 215:1)
nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque latent meliora putat) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, turpitudinis rapere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 110:1)
quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiiciendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 198:2)
Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 23:7)
haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 166:1)
nec absoni a voce motus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION