라틴어 문장 검색

pecunia nuper etiam donativo suffecit, quod sive a Vespasiano sive a Vitellio datum interpretari mavultis, ab imperatore certe Romano accepistis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장10)
pronuntiatoque militi donatiuo centenis uiritim denariis, quasi omne exemplum liberalitatis supergressus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 46장 1:2)
Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donatiuum proposuit indictaque decursione praetorianis scutum sua manu praetulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:1)
nam cum in uerba eius absentis iurantibus donatiuum grandius solito praepositi pronuntiassent, neque ratam rem habuit et subinde iactauit legere se militem, non emere consuesse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 16장 1:2)
quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 17장 1:1)
ego uester sum et uos mei,' donatiuum etiam pollicitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:3)
Patre defuncto diu cunctatus an duplum donatiuum militi offerret, numquam iactare dubitauit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 3:1)
ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:17)
Erubuit Caesar, venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum sed etiam ingratus videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:5)
Nihil exasperatus satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:8)
'cingitur in proelia' id est ut proeliari posset, ut si dicas 'legor in advocationem', id est ut advocatus esse possim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 48610)
sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 2:6)
ego omnibus, unde petitur, hoc consili dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 11 1:3)
nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:1)
Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi | velut quo dam cibo me replebam | advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION