라틴어 문장 검색

iocus est amabilis dulciorque favis;
(ARCHIPOETA, X14)
Ac primo comperi eum pecuniam cuiusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:4)
Verissimum enim est quod per totam deinceps vitam suam quam diu regina in vivis esset (nam illa prior diem suum obiit) haudquaquam se pro marito nimis indulgente gessit, licet illa forma amabilis, obsequio facilis, et puerperiis insignis fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 23:3)
Secundo, adolescentulus erat oris elegentia et corporis lineamentis cum dignitate quadam amabilis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:3)
Quod si verum sit pulchritudinem praecipuam sitam esse in moto decoro, mirum sane non est si provectiores aetate aliquando videantur iunioribus amabiliores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:10)
Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail patrui Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem. Quae non quaesivit quidquam, nisi quae voluit Egeus eunuchus custos feminarum, et omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장15)
Convenite, congregamini, gens non amabilis,
(불가타 성경, 스바니야서, 2장1)
et adiungunt se Pisanis amore amabili.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM42)
animi laxandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate amabilis undique conquirebat, praecipue Mauros et Syros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:2)
Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 2:2)
nunquam ego te vita frater amabilior adspiciam posthac:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 653)
"Amabile quidem enim et uni soli, melius et divinius vero genti et civitati".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:9)
Cumque hiis montaninas omnes et rusticanas loquelas eicimus, que semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut Casentinenses et Fractenses.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 92:3)
3. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cynus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 161:1)
nec gratia speciei, quia cunctis hominibus esset conveniens, de quo nulla questio est - nemo enim montaninis rusticana tractantibus hoc dicet esse conveniens -;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION