라틴어 문장 검색

Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum inferior cuncta maerore compleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam, Antiochia pulsibus eius excisa, relatam reliquerant apud Carras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 11:1)
Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino, ad tristitiam versus est et maerorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 1:1)
Munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 12:1)
Quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod semper superaverit motus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 7:1)
Atque utinam hoc contenta fuisset Invidia, turbarum acerrima concitatrix, ut angat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 12:1)
Qua clade cum ultimo maerore comperta, correcturus gesta, Dagalaifus a Parisiis mittitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 1:1)
Per et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum, homo cum gemitu nominandus, ultra forenses terminos semet extentans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 36:1)
Sapor vero post suorum pristinam cladem, comperto interitu Papae, quem sociare sibi impendio conabatur, maerore gravi perculsus, augenteque nostri exercitus alacritate formidinem, maiora sibi praeseminans, legato ad principem misso, perpetuam aerumnarum causam deseri penitus suadebat Armeniam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 1:2)
Haec ex Thraciis magno maerore accepta Valentem principem in sollicitudines varias distraxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 1:1)
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 7:1)
Unde quidam de candidatis, per fenestram lapsus captusque a barbaris, prodidit factum et eos maerore afflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 16:1)
Fortem fortis amet, nam fortem forcior angit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:9)
quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit.
(아풀레이우스, 변명 48:8)
ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in uilla extorsisse.
(아풀레이우스, 변명 65:9)
ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant.
(아풀레이우스, 변명 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION