라틴어 문장 검색

Solus comes Reymundus, adhuc stimulo invidiae saeviens adversus ducem Godefridum, eo quod turrim David amiserat, invitatus venire [0558A] noluit cum omni manu suorum sequacium, donec denuo a duce cunctisque principibus minis pulsatus et admonitus, tandem et consilio suorum et blanditiis fidelium virorum, exsurgens atque per montana regia via incedens, cum ingenti manu suorum duci et praedictis principibus in campestrihus associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:2)
Saevus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:3)
autem obstinatum propositum erga haec et multa scrutandi, stimulos admovente regina, quae abrupte mariti fortunas trudebat in exitium praeceps, cum eum potius lenitate feminea ad veritatis humanitatisque viam reducere utilia suadendo deberet, ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini truculenti illius imperatoris retulimus coniugem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 8:1)
cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis ora subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere complures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 3:2)
Quo viso, animosus contra labores maximos Caesar, ducentis equitibus saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu veloci discurrerent, verbis hortabatur et gestu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 28:1)
Adversus eam aegre retentabatur, inferens se protervius miles, et pugnam vel aequo campo, iustoque proelio poscens, cumque receptui caneretur, assidue animosis hostem urgendi conatibus urebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 11:2)
Contra animosius Persae sagittarum volantium crebritate, conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes, magnitudine corporum, cristarumque a horrore, pavorem iumentis incutiebant et viris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 11:1)
Postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores assidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, asscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire tendebat praeeunte fiducia speciosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 3:1)
Adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia, et sua et eorum qui tune in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 19:1)
Iterum atque iterum Guntarius et Thietgaudus Romam petierunt, succedente Adriano in locum regiminis, si aliquomodo possent adipisci gradum pristinum, sed non potuerunt, quia durum est contra stimulum calcitrare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:13)
Corporis eclipsim timet alti copia cordis, Nam fragili peccat mens animosa manu.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:27)
alteram uero caelitem Venerem, praeditam optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem;
(아풀레이우스, 변명 11:4)
nam quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac - mirum dictu - ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor.
(아풀레이우스, 플로리다 18:12)
namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:2)
"illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morti parentum aliquid comperisset, statim navem ascendi!"
(아풀레이우스, 변신, 5권212)

SEARCH

MENU NAVIGATION