라틴어 문장 검색

addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis finivitque tempus intra quod effectis domibus aut insulis apiscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장3)
si per se virtus sine fortuna ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:2)
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:8)
2. Resumentes igitur venabula nostra, dicimus quod in omni genere rerum unum esse oportet quo generis illius omnia comparentur et ponderentur, et a quo omnium aliorum mensuram accipiamus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 153:1)
in quantum ut homines latini agimus, quedam habemus simplicissima signa et morum et habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur et mensurantur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 154:5)
6. Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale, aulicum et curiale vulgare in Latio quod omnis latie civitatis est et nullius esse videtur, et quo municipalia vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 157:1)
ergo praeter inane et corpora tertia per se nulla potest rerum in numero natura relinqui, nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:13)
quippe etenim nullo cessabant tempore apisci ex aliis alios avidi contagia morbi, lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla, idque vel in primis cumulabat funere funus nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros, vitai nimium cupidos mortisque timentis poenibat paulo post turpi morte malaque, desertos, opis expertis, incuria mactans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:2)
expendisse] cum adhuc rudi aere pecunia ponderaretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2298)
neve haec nostris spectentur ab annis bene excusat, quia scit de aetate puerorum posse dubitari, dicens non ex suggerentum persona, in qua est maior auctoritas, sed sua vi consilia ponderanda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2331)
"Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:12)
Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 3:4)
In quo tamen in primis, quo quisque animo, studio, benivolentia fecerit, ponderandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:2)
Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:1)
Sed in hoc verborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 150:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION