라틴어 문장 검색

̔Ομοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 2:1)
Descripsit enim effigiem, faciem, et lineamenta corporis regis et reginae parentum suorum, etiam fratrum et sororum et famulorum et aliorum qui pueritiae eius praecipue affuerunt, una cum rebus multis, aliis vulgo notis, aliis secretioribus, quae duci obtigerunt (et tales videbantur quas puerili captui et memoriae inhaerere verisimile erat) usque ad mortem Edwardi Quarti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:14)
Ea enim de qua dialectici loquuntur, quae procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur, nec exitum reperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 19:2)
Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantae quod cursum retardat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:4)
Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:1)
Itaque minime mirum est, si nobila et genere humano digna inventa in lucem extracta non sint, quum homines hujusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 210:1)
Itaque ratio illa humana, quam habemus, ex multa fide, et multo etiam casu, nec non ex puerilibus, quas primo hausimus, notionibus, farrago quaedam est et congeries.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:2)
Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quae praesto sunt, pronunciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:3)
cum hoc genus fastidii sit plane puerile et effoeminatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:12)
Simile quoddam est instantia speculorum puerilium, quae solent facere pueruli in scirpis ex saliva, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:10)
At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cavum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:11)
Atque loca quod attinet, (licet in scholis hujusmodi res valeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:4)
In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 18장3)
saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장60)
Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION