라틴어 문장 검색

nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte volumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 3:1)
Ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices, alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis signa tegat claro vel candida lilia vitro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:12)
ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:1)
In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt.
(세네카, 행복론, Liber IV 6:1)
spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2223)
quid refert me fecisse regibus ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 338)
Agite, adplaudamus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 219)
verum si voltis adplaudere atque adprobare hunc gregem et fabulam, in crastinum vos vocabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 2130)
Veneris causa adplaudite:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1167)

SEARCH

MENU NAVIGATION