라틴어 문장 검색

Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:5)
Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:6)
"Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 3:2)
praesertim si ista quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serva aut servilis est et, ut plerumque solet, externae et barbarae nationis est, si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 18:2)
nam plerumque sine discrimine, quaecumque id temporis lactans est adhiberi solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 18:3)
Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;
(불가타 성경, 호세아서, 2장16)
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장35)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장98)
transeundum paulatim ad assa ab elixis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장136)
frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장141)
Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장7)
atque utraque vel assa vel elixa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장5)
dura ova, magisque si assa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장3)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장8)
Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION