라틴어 문장 검색

Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)
transeundum paulatim ad assa ab elixis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 35:3)
frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:4)
Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:1)
si leni, ea, in qua faenum Graecum uel tisana uel malua decocta sit, [si reprimendi causa, ex uerbenis] acris autem est marina aqua uel alia sale adiecto;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 7:3)
uerna lactuca, urtica, malua, [cucumis,] cucurbita, ouum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 1:3)
atque utraque uel assa uel elixa:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:5)
At aluum mouent panis fermentatus, magisque si cibarius uel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anetum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malua, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uua ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis uiridis, uuae recentes;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 1:1)
dura oua, magisque si assa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 1:3)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 3:2)
uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malua, uel iure etiam concharum musculorumue aut lucustarum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:3)
Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:2)
Inimica etiam habet balinea assasque sudationes.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 9:2)
uel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:2)
cibus interdum mollis, ut malua, ut urtica, interdum acer;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION