라틴어 문장 검색

Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, ad adhuc polluta cruore Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:2)
En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:4)
Ergo ubi ver nactus proprium, suspensus in alto Aere concussis exercitus obstrepit alis, Terraeque immensos tractus, semotaque longe aequora despiciunt, Boreamque et nubila tranant Innumeri:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:3)
Raucos inspirat lituos, buccasque tumentes Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:1)
Inficit his horror vultus, et imagine tota Fusa per attonitam pallet formido figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:1)
Illic precipiti Nero fulmine concutit orbem, Indulgens sceleri, cogit plus uelle furorem, Quam furor ipse uelit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:6)
Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstat Proposito, uexat animum, concepta retardat, Quod tanti uires operis, tot pondera rerum Tantum nescit opus, operas suspirat ad istas Nostra manus, que sic hominem conducit ad esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:13)
Menti concusse dubiorum fluctibus aura Gracior applaudat, Racionis flamine leni Concilians estus animi fluctusque retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:32)
Sic ait et tanto dubiorum turbine tota Curia concutitur turbataque turba sororum Fluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentes Suspendens animos, et murmura sola pererrant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:1)
Ni stabili nexu, concordi federe, pace Perpetua uicibusque meis elementa ligassem, Intestinus adhuc strepitus primordia rerum Dissona concuteret germanaque bella mouerent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:10)
Aggrediens proprium uirgo prefata laborem, Non honeris concussa metu, non fracta labore, Ad proprium desudat opus multumque rebellis Materies tandem sequitur superata uolentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 26:1)
Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Proposito stat fixa suo Natura nec ullo Concutitur uexata metu, sed mente timorem Expugnat, crescit animus bellique uoluntas Surgit, et affectus Virtutibus insidet idem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:1)
nunc tonitruum minaci mugitu concutitur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:13)
[0466A] Nam timor aggreditur mentem, pariterque cupido Concutit, et totam mentis depauperat urbem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION