라틴어 문장 검색

cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 316:1)
munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 237:1)
duobus fratribus regulis haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum vestimenta, liberis servisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 57:2)
ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvum auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 314:1)
stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 522)
Ancilla Menaechme, amare ait te multum Erotium, ut hoc una opera ad aurificem deferas, atque huc ut addas auri pondo unciam iubeasque spinter novom reconcinnarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 31)
Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paulo prius, et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 317)

SEARCH

MENU NAVIGATION