라틴어 문장 검색

Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장33)
Cibis vero opus est copiosis, variis, boni suci, quique etiam si minus facile corrumpantur, vino austero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장37)
Vinum adsumi debet leve, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장63)
Medicamentum etiam est vel plantaginis sucus per se, vel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, vel inter se mixta et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장76)
omisso Graeco vino bibere integrum austerum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장17)
At si aeque tenuis 40 die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, adsumendum est vinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장22)
Delingitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장16)
Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum vino tenui, austero, nonnumquam vomitu.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장21)
At si sicca tussis est, cum vehementissime urget, adiuvat vini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장16)
scillam delingere, acetum ex ea vel certe acre sorbere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장19)
cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장18)
si fieri potest, ex nausia vomitus . . . vitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, vinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장40)
Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum vel Allobrogicum aliudve, quod et austerum et resina conditum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장48)
Potest etiam dari vinum tenue, austerum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장18)
si non est, vinum leve, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION