라틴어 문장 검색

Etiam protectiones quae prius lege communi in usu erant pro iis qui militabant statuto roboratae sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 8:4)
Ipse quoque (ut omnes solent, qui partes subinde alternarunt) se securum minime putabat nisi in tertiae aliquius personae protectionem se reciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:6)
Orationem autem suam se non posse absque honoris sui iactura et subditorum suorum periculo (quibus protectionem debebat) iniurias illas inultas pati.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:5)
Cuius reditu comes haud parum territus est, seque videns spe omni destitutum (ducissa quoque Margareta tractu temporis et infoelicibus successibus facta tepidiore), post vagas quasdam peregrinationes in Gallia et Germania et pusilla quaedam incoepta, nihilo meliora quam ignes exulis missiles, defessus tandem in Flandriam in protectionem archiducis se demum recepit, qui per mortem Isabellae eo tempore rex Castiliae esset, in iure Ioannae uxoris suae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:17)
Clientes communes conditiones alias expectare non debent extra favorem, commendationem, si opus sit, et ab iniuria protectionem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:4)
Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장9)
Die autem iam illucescente hoc factum erat, adiuvante eum Domini protectione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장17)
Cumque, inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:11)
vel ex collisione virium, sicut fit per duellum pugilum, qui duelliones etiam vocantur, vel ex contentione plurium ad aliquod signum prevalere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium ad bravium. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:38)
quod erit manifestum—si considerantur athlete—si consideretur et bravium sive meta.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 22:5)
Bravium sive meta fuit omnibus preesse mortalibus:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 22:6)
Primus nanque in mortalibus, qui ad hoc bravium anelavit, Ninus fuit Assiriorum rex:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 22:10)
Secundus Vesoges, rex Egipti, ad hoc bravium spiravit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 24:2)
Et tandem, miserabiliter ab incepto repulsus, ad bravium pervenire non potuit. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 25:2)
Sed quod Roma palmam tanti bravii sit adepta, multis comprobatur testimoniis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION