라틴어 문장 검색

Et exitiale hoc vitium, quod in aliis non numquam intepescit, in illo aetatis progressu effervescebat, obstinatum eius propositum accendente adulatorum cohorte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 5:2)
Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:1)
Hac duae provinciae, bello quondam piratico catervis mixtae praedonum, a Servilio pro consule missae sub iugum, factae sunt vectigales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 4:1)
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 17:1)
Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente perductae sunt Aquileiam, cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus, spiritum trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas detestati multiplices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 1:1)
Cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus, et confestim licet obeso corpore gravior, ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum (nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus), statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum, cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 59:2)
Qui itinere festinato praeventi, catervasque bellatoris exercitus iugulis suis imminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum, semet omnes effuderunt in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 4:2)
Ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium, postquam Araharium impune compererat abscessisse;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 16:1)
Cuius furoris amentiam exercitus ira non potuit, eosque imperatori (ut dictum est) acriter imminentes, desinente in angustum fronte (quem habitum caput porci simplicitas militaris appellat,) impetu disiecit ardenti, et dextra pedites catervas peditum obtruncabant, equites laeva equitum se turmis agilibus infuderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 9:1)
Cohors praetoria ex adverso Augustum cautius stipans, resistentium pectora moxque terga fugientium incidebat, et cadentes insuperabili contumacia barbari non tam mortem dolere, quam nostrorum laetitiam, horrendo stridore monstrabant, et iacentes absque mortuis plurimi, succisis poplitibus ideoque adempto fugiendi subsidio, alii dexteris amputatis, non nulli ferro quidem intacti, sed superruentium collisi ponderibus, cruciatus alto silentio perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 10:1)
Tali textu recte factorum, Constantius iam metuente sublimior, militarique consensu, secundo Sarmaticus appellatus, ex vocabulo subactorum, iamque discessurus, convocatis cohortibus, et centuriis, et manipulis omnibus, insistens, signisque ambitus et aquilis, et agmine multiplicium potestatum, his exercitum allocutus est, ore omnium favorabilis, (ut solebat).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 25:1)
Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis, Palatina cohors palinodiam in exitium concinens nostrum, invenit tandem amplam nocendi fortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi semper, carentesque necessitudinibus ceteris, divitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 4:1)
At nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire quae didicerat perlaturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 16:2)
Portis obequitabat, comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris, ob decora petitus insignia, corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa, editurus postea strages innumeras evasisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 5:1)
nec enim cautum deinde videbatur, expergefactis quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION