라틴어 문장 검색

Sed et illud quod aiunt, animam totam singulis corporibus infusam omnia vivificare, atque animae quae ad vivificandum idonea reperit, nulla illorum duritia vel diversitas, natura impediente, pulchrum involucrum est, quia charitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei sive rationis donum primitus infusa, quaedam vivificat ad bonorum operum fructum nos promovendo, ut vitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus vacare dicitur pravitatis eorum duritia repugnante.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:8)
Pluribus quoque testimoniis sanctorum didicimus Platonicam sectam Catholicae fidei plurimum concordare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:9)
Illud autem in quo non mediocriter errasse Plato et videtur et dicitur, illud, inquam, quod animam mundi factam esse dicit, hoc est initium habuisse, et quod supra Macrobius, cum de anima mundi loqueretur, asseruit Deum et noun (gr.) ultra animam esse, quasi superiores dignitate, cum constat inter Catholicos tres personas in divinitate per omnia sibi coaequales et coaeternas sibi esse, si diligentius attendant a veritate non exorbitat, sicut postmodum ostendemus de processione Spiritus sancti dissentire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:9)
Cum itaque Dominus et per prophetas Judaeis, et per praestantes philosophos seu vates gentibus catholicae fidei tenorem annuntiaverit, inexcusabiles redduntur tam Judaei quam gentes, si cum hos in caeteris doctores habeant, in salutem animae cujus est fundamentum fides ipsos non audiant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:9)
Hoc quidem et Hieronymus adversus eorum calumnias reddidit, qui ob id catholicos tractatores reprehendendos autumant, quod suis scriptis infidelium testimonia vel dicta inserere praesumant, quasi eis auctoritatem tribuant, qui nulla digni sunt auctoritate, et quasi maculare sacras sententias possit veritas per infideles prolata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:1)
Quod maxime in novissimis temporibus Antichristi regno appropinquante, futurum exspectamus, quando juxta Dominicam et apostolicam sententiam graviora semper imminere atque excrescere constat pericula, et refrigescente charitate, mala omnia amplius pullulare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:15)
cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum dicendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum accipiendum spirituales Catholicos excitando.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:13)
Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes vigilantiores et cautiores simus, etsi eos ad salutem revocare non possumus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:14)
Quanquam desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:26)
Ex qua profecto sententia, ne videlicet inutilis sit fides et expers meriti, patenter asserunt nil ad Catholicae fidei mysteria pertinens ratione investigandum esse, sed de omnibus auctoritati statim credendum esse, quantumcunque haec ab humana ratione remota esse videatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:1)
At nunquam si fidei nostrae primordia statim meritum non habent, ideo ipsa prorsus inutilis est judicanda, quam postmodum charitas subsecuta, obtinet quod illi defuerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:12)
V. Sed nec magistros divinorum librorum, qui nunc maxime circa nos pestilentiae cathedras tenent, praetereundos arbitramur, quorum unus in Francia, alter in Burgundia, tertius in pago Andegavensi, quartus in Bituricensi, multa catholicae fidei, vel sanctis doctrinis adversa non solum tenent, verum etiam docent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 25:1)
Benignitas quippe ipsa quae hoc nomine demonstratur, non est aliqua in Deo potentia sive sapientia, cum videlicet ipsum benignum esse non sit in aliquo esse sapientem aut potentem, sed ejus bonitas magis secundum ipsum charitatis effectum sive effetus accipienda est [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:8)
Charitas autem, teste Gregorio, minus quam inter duos haberi non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:9)
Procedere itaque Dei est, sese ad aliquam rem per affectum charitatis quodammodo extendere, ut eam videlicet diligat ac ei per amorem se conjungat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION