라틴어 문장 검색

Prospice te circum, si vis proferre sinistrum, Ne lateat forsan qui maledicat idem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 70:1)
Erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod ludicris cruentis delectabatur, et in circo sex vel septem aliquotiens deditus certaminibus, pugilum vicissim se concidentium, perfusorumque sanguine specie, ut lucratus ingentia, laetabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 3:1)
Evenerat autem ut, antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, Romae in Circo maximo populus, incertum relatione quadam percitus an praesagio, Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 34:1)
Multis igitur cum stupore visis horrendo, imperator de fama querebatur, ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius, erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit, deliberansque diu quid ibi ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco competenti monstrabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 17:1)
Inter haec recreandarum exordia Galliarum, administrante secundam adhuc Orfito praefecturam, obeliscus Romae in circo erectus est maximo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 1:1)
obeliscus Romae in Circo Maximo subrectus constituitur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장2)
Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo Maximo alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum, difficultate magnitudinis territus, nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 12:1)
Unde chamulcis impositus, tractusque lenius per Ostiensem portam piscinamque publicam, Circo illatus est Maximo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:2)
Qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo, Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 17:1)
Amida hinc circum muros, inde per subterraneos fornices duce transfuga oppugnatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장1)
Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodibat, intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus priscis, quisquam ferre auxilium potuit, aquarum penuria cunctis circum arentibus locis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 9:1)
eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus est maximus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 29:2)
Inter haec quaedam mulier per medium theatrum lacrimosa et flebilis, atra veste confecta, parvulum quendam sinu tolerans decurrit, ac pone eam anus alia pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus ramos oleagineos utraeque quatientes, quae circum fusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter eiulantes,
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:1)
Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellae pascentes opilionem esse profecto clamabant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:1)
adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circum-fluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION