라틴어 문장 검색

Si quis enim accipiat ramum tenerum et vegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:4)
Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장7)
Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:12)
Semperque sibi certa cohaerent,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 7:1)
ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:21)
ponam vero ea, quae prompta et iis morbis, de quibus protinus (III, IV) dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장3)
inponendum vero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장55)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장21)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장121)
Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est vehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장334)
sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a viva carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장19)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장278)
His in sole vitiligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장471)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장32)
Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super vinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION