라틴어 문장 검색

Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
Ergo Nobilitas dotes et munera profert, Fortuna dictante modum, iuuenemque beatum Nature dono, uirtutis munere, dote Electi, nulla peccati labe iacentem Afflat honore suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:23)
Has ergo mouet illa preces et dulcibus afflat Verbis et phaleris dictorum palliat artem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:15)
Quo violae speculum terrae cunabula lingens, Aeris afflatus postulat ore novo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:8)
quae mechanicis humani artificii usurpata fallaciis, sed vivo fonte naturae scaturientis, totum corpus decoris afflaverat ornamento.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:3)
Anserem quemdam divino Spiritu asserebant afflatum, et capellam non minus eodem repletam, et has sibi duces hujus secundae viae fecerant in Jerusalem, quas et nimium venerabantur, ac bestiali more his intendebant ex tota animi intentione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:2)
nec mora, alta vociferatione perstrepens, socios qui in vicina turri commorabantur sollicitat, Turcos urbem invasisse asserit, et sic commotionem magnam in populo suscitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:5)
(5) Si dicas, quod verum est quantum ad corpora, sicut videtur Augustinus dicere in V De civitate dei, quod "afflatus sidereos" possumus dicere valere usque ad corpum transmutationes, non autem ad animae, contra:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:1)
Unde liquet quod hae commotiones quae secundum legem mentis sunt, ex divino favore procedunt, alii autem sensus ex voluptate corporea.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:9)
Sanctae commotiones sensuum nostrorum, quae secundum virtutes sunt, ipsae sunt primitiae areae spiritalis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:8)
Quod et secundum litteram liquet, et proprie ac naturaliter carnis corruptelam indicio procellosae commotionis expressit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:2)
Commotio enim vitiosa non est nisi per affectus corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:3)
Talis autem commotio corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:5)
Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:6)
Rursus iracundia succensus divino commotionem timore modereris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION