라틴어 문장 검색

in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
우리는 그리스도 안에서 그분에 대한 믿음으로, 확신을 가지고 하느님께 담대히 나아갈 수 있습니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 3장12)
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis:
하기야 나에게도 육적인 것을 신뢰할 수 있는 근거가 있기는 합니다. 다른 어떤 사람이 육적인 것을 신뢰할 수 있다고 생각한다면, 나는 더욱 그렇습니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 3장4)
Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
그러니 여러분의 그 확신을 버리지 마십시오. 그것은 큰 상을 가져다줍니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장35)
Teque adeo decus hoc te consule inibit, Pollio, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:7)
Et quidem in Deo patre confidentiam gero plenariam quod, usque quo largitum mihi sensum conservabit illaesum, nil studebo perficere, quod omni non sit argutioni suppositum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:3)
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Desertas fossas, et castra minantia castris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:1)
trepida formidine proles Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:4)
Inficit his horror vultus, et imagine tota Fusa per attonitam pallet formido figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:1)
Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:27)
Tunc uirgo, genibus flexis et supplice uultu, Submisse uocis modulo gestuque timentis Supplicat eterno regi, uerbumque salutis Prelibat, mixtaque tremunt formidine uerba.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:3)
Ergo suas pestes pestis predicta repente Conuocat, ad cuius nutum glomerantur in unum Tartarei proceres, rectores noctis, alumpni Nequicie, fabri scelerum, culpeque magistri, Dampna, doli, fraudes, penuria, furta, rapine, Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugne, Morbus, tristicies, lasciuia, luxus, egestas, Luxuries, fastus, liuor, formido, senectus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:1)
Cumque timenda timet, mens somniat ipsa timores, Saepe novos fingitque metus, damnique timore Damna luit, damnique malum formidine pensat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:8)
Sed neque his circumspectis, aliqua formidine concuti potuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:9)
Nil formidinis vobis ab his circumsedentibus incutiatur, qui longinquo fatigati itinere, et huc in exsilium progressi, pro stultis computabuntur, quos simili poena et martyrio, ut Petri agmina ante hos dies, tractabit, et in proximo vobis succurrere in manu robusta et in millibus infinitis paratus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:6)
quas itidem Turci diu subjugatas custodientes, nunc formidine concussi fugitivi noctu relinquebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION