라틴어 문장 검색

quorum vi, in pulice, musca, vermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:3)
Visitet etiam et adeat personas in unoquoque genere egregias, quae magni apud exteros nominis sunt, ut possit notare quomodo os, vultus, et corporis lineamenta et motus respondeant famae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:45)
at ille respiciens in eum dixit: " Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장16)
omne corruptum prius est generatum, dico quod istam propositionem concedit naturalis, quia ipse ex suis principiis non potest ponere factionem rei generabilis et corruptibilis nisi per generationem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 77:5)
At si caro supercrevit, modice reprimit siccum lineamentum, vehementius squama aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장285)
Et Maternus 'mihi quidem' inquit 'susceptum a te munus adeo peregisse nondum videris, ut incohasse tantum et velut vestigia ac liniamenta quaedam ostendisse videaris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 1:1)
quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splendente ut picturam ac lineamenta colorum imitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:3)
ut patet de celo et elementis, quorum quidem illud incorruptibile, illa vero corruptibilia sunt.
(단테 알리기에리, Epistolae 116:6)
Ad huius autem intelligentiam sciendum quod homo solus in entibus tenet medium corruptibilium et incorruptibilium;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:5)
Nam homo, si consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et corpus, corruptibilis est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:7)
"Et solum hoc contingit separari, tanquam perpetuum, a corruptibili". 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:9)
Si ergo homo medium quoddam est corruptibilium et incorruptibilium, cum omne medium sapiat naturam extremorum, necesse est hominem sapere utranque naturam. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:10)
ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et corruptibilitatem partecipat, sic solus inter omnia entia in duo ultima ordinetur, quorum alterum sit finis eius prout corruptibilis est, alterum vero prout incorruptibilis. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:12)
Nam cum in ea provincia quam ille rexerat vidisset clypeatam imaginem eius ingentibus lineamentis usque ad pectus ex more pictam (erat autem Quintus ipse staturae parvae), ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 4:2)
Ipsius vero pestilentiae, quae est in tertio Georgicorum, color totus et liniamenta paene omnia tracta sunt de descriptione pestilentiae quae est in sexto Lucretii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION