라틴어 문장 검색

atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 9:1)
At loquaces et futiles etiam leves sunt et creduli.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:9)
Dumque timet partem cuiuis dare, respuit artem Consiliumque uiri cuiuslibet inde requiri, Credulus unius per opem fore, quod sit alius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:3)
Huius namque modi specie se nescia prodi, Sic inopinato perimi nec credula fato, Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta, Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:6)
Credulus hic ales rediens docet ista sodales.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:22)
Credula promissis supra mare fertur ab ipsis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:12)
Credulus huic fraudi reputat sibi quod fore laudi, In spem regnandi ductus tam crimine grandi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:18)
Hac specie ueri fit credulus hinc mulieri, Insidiis tantis delusus id assimulantis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:31)
Avienus tribunus militum X legionis navem [ex] commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque 'Maxime vellem' inquit 'homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent.
(카이사르, 아프리카 전기 54:2)
quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:5)
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:2)
quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장6)
mox, ut in magnis mendaciis, interfuisse se quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter gaudentis et incuriosos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장5)
qui humillimo cuique credulus, bonos metuens trepidabat, rebus prosperis incertus et inter adversa melior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장12)
ad postremum Valens e petulantia etiam perfidiam suspectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION