라틴어 문장 검색

Has itaque urbes praefatas praetereuntes intactas, secunda, tertia et quarta feria in terminis et spatiosa planitie praenominata Caesareae Cornelii in regione Palaestinorum iter suum continuantes, quinta feria ad fluvium civitatis Rama vel Rames castra applicuerunt, et in crepidine alvei ejusdem fluvii tentoria ponentes pernoctare decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:1)
Venerunt ergo ad eamdem civitatem Constantinopolim, [0607A] et ex ipsius regis ordinatione et decreto in littore maris, quod vocant Brachium S. Georgii, ex hac parte tabernacula sua locaverunt in crepidine alvei spatio trium milliarium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:7)
ubi tentoriis locatis, in crepidine alvei pernoctasse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:7)
Freno itaque ori tuo inposito, cum a sapiente dicatur, "Mors et vita inmanu lingue," et alibi, "Verbosa lingua malitis indicium est," et in proverbiodicatur, "Osse caret lingua, sed frangit dorsa maligna," et a Seneca dicatur,"Cotidiana fornax nostra est lingua," oportet te linguam tuam coartare,cohercere, conpescere, atque prout possibile est, dogmare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:3)
"Osse caret lingua, sedfrangit dorsa, maligna."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:9)
Multique cum equis interfecti iacentes, etiam tum eorum dorsis videbantur innexi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 12:1)
Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et Apurios vocant, Scythae sunt varii, intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis, Halanorumque latus tangentes extremum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 61:1)
Verum principe volitante inter prima discrimina proeliorum, nostra succinctior armatura, aversorumque Persarum et beluarum, suffragines concidebat et dorsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 5:1)
Postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 15:2)
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
(아풀레이우스, 변명 28:17)
Haec ego ut accepi, sudore frigido miser perfluo tremore viscera quatior, ut grabatulus etiam succussu meoinquietus super dorsum meum palpitando saltaret.
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:1)
"sine fatigatione sui me usque ad istam civitatis portam non dorso illius sed meis auribus provecto."
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:17)
Quid cum frequenti subole spissus cumulat verticem vel prolixa serie porrectus dorsa permanat?
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:2)
nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur, et secretis gannitibus, quod essent latrocinio partae, videbantur indicare.
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:3)
Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem, certe latrones partim impatientia morae, partim studio festinatae fugae, dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distributuros, meque in altioris vindictae vicem lupis et vulturiis praedam relicturos.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION