라틴어 문장 검색

' ualitudine prosperrima usus est, quamuis ad tuendam eam nihil amplius quam fauces ceteraque membra sibimet ad numerum in sphaeristerio defricaret inediamque unius diei per singulos menses interponeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 20장 1:4)
tu praeter omnes une de capillatis, cuniculosae Celtiberiae fili, Egnati, opaca quem bonum facit barba et dens Hibera defricatus urina.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 377)
Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingivam, ut quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse praedicet loti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 3910)
Quos si secunda hora legentes invenerit, oscitamus, manu faciem defricantes continemus stomachum et quasi post multum laborem mundialibus rursum negotiis occupamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:2)
"ubi illa quondam constantia, in qua multo sale urbem defricans Lucilianum quippiam rettulisti?"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:15)
iusta pericli si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI43)
tunc omnes avide desaevit in artus, Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos Effodisse orbes, et siccae pallida rodit Excrementa manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:18)
stat corde gelato Adtonitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:2)
Tepidi natabis lene Congedi vadum Mollesque Nympharum lacus, Quibus remissum corpus adstringes brevi Salone, qui ferrum gelat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX2)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IX3)
nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit frigus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 302)
caeduntque securibus umida vina etiam vinum natu- raliter calidum illic gelatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3641)
nam illic non nascitur, sicut paulo post ipse docet dicens "fer- mento atque acidis imitantur vitea sorbis". sane volunt phy- sici vinum non gelare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3643)
ita enim gelare dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3645)

SEARCH

MENU NAVIGATION