라틴어 문장 검색

Nam, si homo pudicus inveniatur et largus, nullius detractionibus posset de facili vulnerari vel eius laudibus derogari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:5)
Et in hoc mulier omnis suas per omnes credit attollere laudes et propriam accrescere famam, si aliarum insistat laudibus derogare, quae res manifeste cunctis demonstrat modicum in mulieribus dogma vigere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:4)
Huic operi derogare non temptent qui altioris scientiae militiam spondent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:7)
Ab huius igitur operis arceantur ingressu qui, solam sensualitatis insequentes imaginem, rationis non appetunt ueritatem, ne sanctum canibus prostitutum sordescat, ne porcorum pedibus conculcata margarita depereat, ne derogetur secretis, si eorum magestas diuulgetur indignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:10)
Clarior argento, fuluo conspectior auro Lucidior glacie, cristallo gracior omni, Menti planicies roseo non derogat ori;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:7)
Qualiter hec purgat uicium fecemque repellit, Si quid inest fecis, uicium ne deroget arti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:26)
Hanc humilis gressu, uultu submissa, modesta Gestibus assequitur Fronesis primoque salutem Delibans, tali pingit concepta loquela:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:2)
Barbaries quam nulla notat, sic ergo loquendi Recte scribendique uiam sectatur et artem Assequitur, damnat uicium toleratque figuram, Perfundensque uirum Pegasei nectare fontis, Turba poetarum docet illum uerba ligare Metris et dulci carmen depingere rithmo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:9)
Hanc Ignobilitas sequitur gressusque sequentis Dedecus assequitur, heret Deiectio, Verber Assidet, applaudit Angustia, Casus adheret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:9)
Militat a dextris Racio, Constancia leuam Assequitur partem, totamque Modestia plebem Ordinat, et peditum strepitus Prudencia frenat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:6)
Sed ne in hac meae potestatis praerogativa, Deo videar quasi arrogans derogare, certissime summi magistri me humilem profiteor esse discipulam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:86)
Pisces meae provisionis voto astricti, reformidant regularum mearum canonibus derogare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:20)
Divitiis vel divitibus non derogat iste Sermo, sed vitium potius mordere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:25)
Nunc intuendum est qualiter insolentis arrogantiae ampullositas humanas mentes erigat in tumorem, cujus infirmitatis contagione funesta vitiata [0467B] hominum multitudo, dum se supra se insolenter extollit, infra se ruinosa descendit, sibi derogans arrogando, se deprimens erigendo, se sibi auferens efferendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:1)
Quare, qui impudicae patrationis clamante blasphemia, meae dignitatis titulum effeminare laborat, injuriosae vexationis instantia, tuo honori derogare conatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION