라틴어 문장 검색

At si sicca aestas aquilones habuit, autumno uero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 15:3)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item uiscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 23:1)
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 4:1)
post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem uitia pulmonum, post haec insania;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:3)
In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:5)
cauendae destillationes, ne, si quid cura leuarit, exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:4)
nunc uideo apud Graecos in grauedine hoc nomen seruari, destillationem *κ*α*τ*α*σ*τ*α*γ*μ*ο*ν appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:5)
Quo leuato, si in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fouendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 4:1)
Carunculaeque tenues subalbidae cartilagini similes secutae in quibusdam etiam plenior.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:49)
Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi neruo laeso inflammatio secuta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:4)
Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:5)
Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 26:2)
melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:4)
tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 28:2)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION