라틴어 문장 검색

tum me, siqua fides, caelesti sede receptum cum fortunatis suspicor esse deis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 518)
"hanc fas imperii frena tenere domum, inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, pondera caelesti mente paterna feret;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권305)
Idque ego defunctum terra caelestibus oris accipiam, cunctisque meum laetabile factum dis fore confido.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 19:10)
responsum est non esse licitum Christianam uirginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio profanarentur regis, qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:7)
intellegentes eum, qui uerus est Deus, et interioribus se bonis et exterioribus caelesti gratia ditasse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:14)
"unde enim deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis provinciam sunt, deo plena sint?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:27)
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
incerti, quid agant, proceres ad templa petiti perveniunt operosa dei, quaque ipse morari sede velit, signis caelestibus indicet, orant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 59:2)
ubi constructo monasterio uirginum Deo deuotarum perplurium mater uirgo, et exemplis uitae caelestis esse coepit et monitis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:6)
ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro legum ac poenarum metu civitatem regerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 218:1)
Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 16:1)
"Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus convocare ac si qui coetu caelestium I defuisset, in poenam decem milium nummum conventum iri pronuntiare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:167)
ceterum nec cohibere parietibus deos neque in ullam humani oris speciem adsimulare ex magnitudine caelestium arbitrantur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 3:1)
sic conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus, Moysen unum exulum monuisse ne quam deorum hominumve opem expectarent utrisque deserti, sed sibimet duce caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentis miserias pepulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장2)
qui, ut non nulli tradunt, pro diis adversus Gigantes bella gessit, ut vero alii adfirmant, contra deos pugnavit eo maxime tempore quo inter Iovem et Saturnum de caelesti regno certamen fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2873)

SEARCH

MENU NAVIGATION