라틴어 문장 검색

Pavidum gelidumque trementi corpore vixque meum firmat deus excute dicens corde metum Diamque tene.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:69)
a sanguine divum 'divum' et 'deorum' indifferenter plerumque ponit poeta, quamquam sit discretio, ut deos perpetuos dicamus, divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 456)
igitur C. Cestius senator disseruit principes quidem instar deorum esse, sed neque a diis nisi iustas supplicum preces audiri neque quemquam in Capitolium aliave urbis templa perfugere ut eo subsidio ad flagitia utatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장4)
nec dis nec viribus aequis id est diis iniquis, hoc est adversis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8091)
ubi deinde illi tot dii, si numeramus etiam caelum deum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 33:4)
Sed quo modo idem dicitis non omnia deos persequi, idem voltis a diis inmortalibus hominibus dispertiri ac dividi somnia (idcirco haec tecum, quia vestra est de somniorum veritate sententia), atque idem etiam vota suscipi dicitis oportere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:7)
venerata quam tu veneratus sis, vel venerata pro te deos, id est rogatis pro te diis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4601)
et utrum a diis, an ab Anchise, quem deum per templa commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 592)
et enarrat cur 'inportunum', dicens 'cum gente deorum invictisque viris gerimus'. cives ἐκφώνησισ. cum gente deorum qui a diis originem ducunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3054)
Verba enim eius egregia sunt et divina, non deos vulgi negare profanum, sed vulgi opiniones diis applicare profanum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:19)
Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est.
(불가타 성경, 바룩서, 4장50)
Licebit mortuis, licebit deis suis faciant, perinde mortuis suis ut diis faciunt;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:2)
eius se monitu, quae acceptissima diis essent sacra instituere, sacerdotes suos cuique deorum praeficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 206:2)
itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 344:1)
Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent.
(카이사르, 내란기, 2권 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION