라틴어 문장 검색

de-ferimus igitur nil tale metuenti totam perniciter 1 machinam, quam summo artificio acres et flammei viri occulere in tempus iudicii meditabantur, scilicet ut adversarium incautum et consiliis sodalium repudiatis soli sibi temere fidentem professione responsi praecipitis involverent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:2)
edulibus terminatis excipiet te deversorium, quia minime aestuosum, maxime aestivum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 13:1)
igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati, proinde impense obsecro ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:1)
mandate perniciter, si vero dicta conquadrant, ut tantisper a pervigili statione respirent quos a murali- bus excubiis non dies ninguidus, non-nox inlunis et turbida receptui canere persuadent;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 4:2)
ad hoc, et cum me defetigatum ab excubiis ad deversorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:1)
per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 518:2)
magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 680:1)
eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter, ubi datum signum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 50:1)
nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissimis donastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 239:1)
alterum altera prehendit eos manu perniciter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1102)

SEARCH

MENU NAVIGATION